Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. dictator triumphans urbem est1 ingressus; et cum se dictatura abdicare vellet, iussu
patrum, priusquam abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.
[2]
Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur,2 indutias annuas ab urbe rettulerunt. nec earumipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad
bellandum animi sunt.
[3]
C. Sulpicio Q. Aemilio—Aulium3 quidam annales habent—consulibus ad defectionem Samnitium Apulum novum bellum accessit. utroque exercitus
missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte
evenerunt.
[4]
sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios eius gentis populos ab Samnitium
vi atque iniuriis defensos scribant;
[5]
ceterum fortuna
Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propulsantium
[p. 144]
bellum, propius ut sit vero facit non Apulis ab4 Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.
[6]
nec tamen res ulla
memorabilis acta; ager Apulus Samniumque evastatum; hostes nec hic nec illic inventi.
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam
repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx
moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
[7]
et
cum concursatum clamatumque ad arma omnibus
locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris
comparuit.
[8]
eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi
fuit iudicium. M. Flavius5 tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animadverteretur, quod
eorum6 ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent.
[9]
populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea
multitudo veste mutata et specie reorum tribus
circuit, genibus se omnium advolvens;
[10]
plus itaque
misericordia ad poenae veniam impetrandam quam
causa ad crimen purgandum valuit.
[11]
tribus omnes
praeter Polliam antiquarunt legem. polliae sententia
fuit puberes verberatos necari, coniuges liberosque
sub corona lege belli venire.
[12]
memoriam eius irae
Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse
ad patrum aetatem constat, nec quemquam ferme ex
Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.
[p. 146]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.