previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit. [2] fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud [p. 30] Latinos dissonum ab Romana re praeter animos1 erat.

[3] clipeis antea Romani2 usi sunt; dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanx similis3 Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: [4] postremi4 in plures ordines instruebantur. [5] prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus leves5 vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem qui hastam tantum gaesaque gererent vocabantur. [6] haec prima frons in acie6 florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum,quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis. [7] hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebatearum unam quamque primam7 pilum vocabant; [8] tribus ex vexillis constabat ordo; sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat8 vexillum; centum octoginta sex homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium [p. 32] accensos, minimae fiduciae manum; eo et in9 postremam aciem reiciebantur.

[9] ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; hastati sequebantur. [10] triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes. [11] si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios se sensim referebant.10 (Inde rem ad triarios redisse,cum laboratur,proverbio increbruit. [12] ) Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant; [13] id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant. [14] scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis.

alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur [p. 34] qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque11 ordine instruxerant aciem; [15] nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. [16] duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, [17?] Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.12 [18] Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi quem vellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste; isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.

[19] pugnatum est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad Veserim ferebat.

1 A.U.C. 414

2 Romani M1(or M2)H1(or H2)frag. Haverk. ς: romanis ω.

3 phalanx similis Luterbacher: phalanges similes ω: phalange similes A4.

4 postremi ortmann (and M?): postremo m or M1ω.

5 leves gruter: leuis ω.

6 frons in acie F3D3A4: frons in aciem U: foris in aciem (acē Hω: in aciem foris L: sors in acie Conway.

7 primam lipsius:primum ω.

8 The words ordo . .. habebat are placed here by Conway (class Quart. 12 (1918) pp. 9-14), who punctuates as in the ext, making vexillum subj. of habebat: the MSS. give them fter instruebantur (§ 4).

9 A.U.C. 414

10 se sensim referebant Madvig: sensim referebantur ω redisse referebantur DA: redisse referebant L: retro se referebant D2 or D1 (margin).

11 A.U.C. 414

12 duxerant ς: duxerunt ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (111 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (41):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leves
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manipulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Monomachiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalanx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rorarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Subcenturio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Accensi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antepilani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veseris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesuvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clipeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clypeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaesa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hastati
    • Harper's, Clipeus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CLIP´EUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCUTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), STIPENDIA´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESUVIUS MONS
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (49):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: