Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
LATINI cum Campanis defecere et missis legatis ad
senatum condicionem tulerunt ut si pacem habere vellent
alterum ex Latinis consulem facerent.
qua legatione
perlata praetor eorum Annius de Capitolio ita lapsus est
ut exanimaretur.
T.
Manlius consul filium,
quod contra
edictum eius adversus Latinos pugnaverat,
quamvis prospere pugnasset,
securi percussit.
laborantibus in acie
Romanis P.
Decius,
tune consul cum Manlio,
devovit se
pro exercitu,
et concitato equo cum in medios hostes se
intulisset,
interfectus morte sua Romanis victoriam restituit.
Latini in deditionem venerunt.
T.
Manlio in urbem
reverso nemo ex iuventute obviam processit.
Minucia
virgo Vestalis incesti damnata est.
ausonibus victis et
oppido ex is capto Cales1 item2 Fregellae coloniae deductae sunt.
veneficium complurium matronarum deprehensum est,
ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus perierunt.
lex de veneficio tune prirnum constituta est.
Privernatibus,
cum bellassent,
victis
civitas data est.
neapolitani bello et obsidione victi in
deditionem venerunt.
Q.
Publilio,
qui eos obsederat,
primo et imperium prolatum est et pro cos.
triumphus
decretus.
plebs nexu liberata est propter L.
Papiri
creditoris libidinem,
qui C.
Publilio debitori suo stuprum
inferre voluerat.
cum L.
Papirius Cursor dictator reversus
in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda,
Q.
Fabius magister equitum,
occasione bene gerendae rei
invitatus,
contra edictum eius prospere adversus Samnites
pugnavit.
ob eam causam cum dictator de magistro
equitum supplicium sumpturus videretur,
Fabius Romam
profugit,
et cum parum causa proficeret,
populi precibus
donatus est.
res praeterea contra Samnites prospere
gestas continet.
[p. 162]