previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. [2] fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. [3] facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit. [4] utroque coloniae missae: plures inuenti qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. [5] nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. [6] consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. [7] [p. 1019]accepti obrutam armis necauere, seu ut ui capta potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum proditori esset. [8] additur fabula, quod uolgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laeuo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. [9] sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude uisam agere sua ipsam peremptam mercede.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satellites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Tarpeius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Titus Tatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antemnates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armillas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumerium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hersilia
    • Harper's, Anŭlus
    • Harper's, Hersilia
    • Harper's, Tarpēia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´NULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTEMNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRUSTUME´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Hersi'lia
    • Smith's Bio, Tarpeia
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: