previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et consanguinitatenam Fidenates quoque Etrusci fueruntet quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. [2] itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. [3] [p. 1024]quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere, obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. [4] ibi uiribus nulla arte adiutis, tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio; [5] eaque clade haud minus quam aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos indutiae datae. [6] haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. [7] ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. [8] multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam in pace habuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (22 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celeres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Induciae
    • Harper's, Celĕres
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CEL´ERES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FIDE´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: