previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, ui cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in ciuitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. [2] et cum circa Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum nouae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, noui ciues. [3] Politorium inde rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset. [4] postremo omni bello Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, uaria uictoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. [5] ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae sedes. [6] [p. 1052]Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. [7] Quiritium quoque fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. [8] ingenti incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur. [9] nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque. Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri amplificata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (56 total)
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Medullia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murcia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palatium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Politorium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tellenae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aventinus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carcer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fossa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ianiculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Carcer
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CARCER
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALINAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FICANA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAESIA SILVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POLITO´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELLE´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Ancus Ma'rcius
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Mu'rcia, Mu'rtea
    • Smith's Bio, Venus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: