previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. iam filii prope puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent. [2] quibus indictis sub tempus pueros uenatum ablegauit. isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: [3] [cum] se non rem nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: [4] [p. 1055]se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in uetere patria uixisse; [5] domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. [6] haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam uenerant. [7] bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit. [8] tum primum circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent; [9] fori appellati; spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie appellati. [10] ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
  • Cross-references to this page (34):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spectacula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Tarquinii Prisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Appiolae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fori
    • Harper's, Athlētae
    • Harper's, Circus
    • Harper's, Furca
    • Harper's, Ludi
    • Harper's, Pugilātus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ATHLE´TAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIRCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI ROMA´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PUGILA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), API´OLAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Ro'mulus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: