previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. [2] [p. 1068]iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a ciuitatibus Asiae factum fama ferebat. eum consensum deosque consociatos laudare mire Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. [3] ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis uidebatur, uni se ex Sabinis fors dare uisa est priuato consilio imperii reciperandi. [4] bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. [5] habita, ut erat, res prodigii loco est, et cecinere uates cuius ciuitatis eam ciuis Dianae immolasset, ibi fore imperium; [6] idque carmen peruenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa est, bouem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur: 'quidnam tu, hospes, paras?' inquit, 'inceste sacrificium Dianae facere? quin tu ante uiuo perfunderis flumine? infima ualle praefluit Tiberis.' [7] religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bouem. id mire gratum regi atque ciuitati fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (18 total)
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proceres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrificaturi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Diana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ephesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HOSPI´TIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Che'rsiphron
    • Smith's Bio, Dia'na
    • Smith's Bio, Tu'llius, Se'rvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: