Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
[p. 2027]consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius.
[2]
his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum.
[3]
A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt,
[4]
et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.
[5]
ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit.
[6]
in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
[7]
et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum.
[8]
[p. 2028]tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.
[9]
hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit.
[10]
Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

