previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [p. 2041]multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Uergini habebatur; [2] sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; [3] quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. [4] sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio: [5] M'. Ualerium dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; [6] edictum deinde a dictatore propositum confirmauit animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere. [7] quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. [8] nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum inuaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. [9] [p. 2042]tutius uisum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus est; is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis, locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. [10] alter consul in Uolscos profectus, ne et ipse tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie exciuit. [11] medio inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis constitere. [12] multitudine aliquantum Uolsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis rem gerere. [13] Uolsci cursu et clamore fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. [14] Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores cum uictis in urbem inrupere; [15] plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (33 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: