previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [p. 2048]consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, [2] aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet. [3] uentumque ad interitum seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. [4] frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit; [5] ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset. [6] ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. [7] [p. 2049]M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur. [8] multi uenisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, [9] 'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus? [10] egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. [11] fruantur annona quam furore suo fecere. audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' [12] haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (36 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: