Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
[p. 2050]et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat.
[2]
in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum uidebat.
[3]
contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus.
[4]
restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.
[5]
uniuersi deinde processere —quidquid erat patrum, reos diceres—precibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent.
[6]
ipse cum die dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
[7]
[p. 2051]hospitio utebatur Atti Tulli. longe is tum princeps Uolsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum uetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.
[8]
haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

