previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit. [2] perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. [3] neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse. [4] darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. [5] praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, [6] quattuorque tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent. [7] inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse. [8] principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uenenum, [9] eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema uenisse. duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse. [10] primum in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, [11] consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. [12] profecto si instetur, suo milite uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos uictoresque.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Pontificius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Smith's Bio, Ti. Pontifi'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: