Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
[2]
intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
[3]
[p. 2077]paulisper auersi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt.
[4]
dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;
[5]
ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Uolscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque bella gerere.
[6]
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.