previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos. [2] obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum differrentur. [3] erat et noua exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. [4] multis enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum; [5] [p. 3035]nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset multi priuatim ferebant Uolscio iudicem. [6] cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant. [7] in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum aduentum est. [8] qui ubi triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos; [9] at illietenim extremum anni iam eratquartum adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen auerterant. et cum consules nihilo minus aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent uictoria certaminis penes tribunos fuit. [10] eodem anno Aequis pax est petentibus data. census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa ciuium capita centum septendecim milia trecenta undeuiginti. [11] consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen quam alias infesta ciuitas fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: