previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt; [2] simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. [3] L. Ualerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. [4] nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies seruatum. [5] interim in castris Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis fieret. [6] [p. 3007]Furium legatumfrater idem consulis eratlongius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum uidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. [7] et consul nuntio circumuenti fratris conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, uolnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbauit et ferociores hostes fecit; [8] qui caede legati et consulis uolnere accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; uenissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, †cum Latino Hernicoque exercitu, subuenisset. [9] is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum ab se procul editum ex castris eruptione facta, magnam uim hostium circumuenit. [10] minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit. hi uagi dissipato agmine fugientes in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem incidere; [11] tum consularis exercitus egregia pugna consulis uolnus, legati et cohortium ultus est caedem. magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae. [12] [p. 3008]difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint ceciderintue exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Ualerius concipere summas: [13] Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede: interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta. [14] ut Romam reditum est et iustitium remissum, caelum uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuersata oculis aut uanas exterritis ostentauere species. his auertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulierumque turba implebantur. [15] cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: