previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. [p. 3097]ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum uestrum processi. hoc uos scire, hoc posteris memoriae traditum iri Aequos et Uolscos, uix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos uenisse. [2] hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita uiuitur [is status rerum est] ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris non esset, uitassem. [3] ergo si uiri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? satis honorum, satis superque uitae erat; mori consulem tertium oportuit. [4] quem tandem ignauissimi hostium contempsere? nos consules an uos Quirites? si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expetite: [5] si in uobis, nemo deorum nec hominum sit, qui uestra puniat peccata, Quirites: uosmet tantum eorum paeniteat. non illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi, et se et uos nouere: [6] discordia ordinum et uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos. [7] pro deum fidem, quid uobis uoltis? tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decemuiros desiderastis; creari passi sumus. decemuirorum uos pertaesum est; coegimus abire magistratu. [8] [p. 3098]manente in eosdem priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos uiros honoratissimosque passi sumus. [9] tribunos plebis creare iterum uoluistis; creastis. consules facere uestrarum partium; etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque magistratum plebi donum fieri uidimus. auxilium tribunicium, prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. [10] qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores. [11] satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons; Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri, in nos armati estis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (13 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: