previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 4026]

tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem uocari iussit, et Maelium iure caesum pronuntiauit etiamsi regni crimine insons fuerit, qui uocatus a magistro equitum ad dictatorem non uenisset. [2] se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; uim parantem ne iudicio se committeret, ui coercitum esse. [3] nec cum eo tamquam cum ciue agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, [4] ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemuiros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. [5] et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere uiam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit: [6] [p. 4027]Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium diuitembilibrisfarris sperasse libertatem se ciuium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum uictorem finitimorum omnium populum in seruitutem perlici posse, [7] ut quem senatorem concoquere ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, [8] nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum redigere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: