previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium appellatum est. [2] L. Minuciusboue auratoextra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi diuisit. [3] hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio; [4] [p. 4028]ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret. [5] Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant. [6] peruicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locistot enim iam creari licebatet plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur. [7] plebs quamquam agitata multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus quaerebatur. [8] praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, uir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: