previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetrauerunt: [2] Uolscorum res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones uersa: [3] undique otium fuit Romanis. legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupauerunt ferre. [4] [p. 4048]consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. [nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius [5] Poenus iterum.] Ueientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. [6] quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis bello interemptorum adsignatus. [7] siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito umore egens uix ad perennes suffecit amnes. [8] defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem siti pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, uolgatique in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur. [9] nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa inuasit, nouos ritus sacrificandi uaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi, [10] donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit, cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae. [11] datum inde negotium aedilibus, ut animaduerterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur. [12] [p. 4049]irae aduersus Ueientes in insequentem annum, C. Seruilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt. <nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum [13] consules.> tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. [14] [p. 4050]cum Ueientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita. [15] controuersia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. [16] omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (51 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: