previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. annona ex ante conuecta copia nihil mutauit. [2] et quia P. Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inuasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. [3] [p. 5022]unus M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem Publilium Cn. Genucium L. Atilium. [4] tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit; [5] cuius insanabili perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. [6] duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere. [7] priuatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim aduenas in hospitium ductos ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; [8] iurgiis ac litibus temperatum; uinctis quoque dempta in eos dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent uinciri. [9] [p. 5023]interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. [10] ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac Uergini. itaque <e> maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum Romanum uersos ab tergo adgrediuntur; [11] inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta auertit. repulsos deinde insecuti uictores ingentem ediderunt caedem; [12] nec ita multo post iam [palantes ueluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere. [13] et Ueientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (51 total)
  • Cross-references to this page (47):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mercurius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neptunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Pomponius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vol. Publilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxur
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Veturius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vincula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capenates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cooptatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Duellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Diana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Genucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiems
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ianuae
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, TARQUINII (Tanquinia, formerly Corneto) Italy.
    • Harper's, Neptūnus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAPE´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALE´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TI´BERIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Ati'lius
    • Smith's Bio, Auguri'nus
    • Smith's Bio, Cicuri'nus
    • Smith's Bio, Longus, C. Dui'lius
    • Smith's Bio, Philo, Publi'lius
    • Smith's Bio, Pompo'nius
    • Smith's Bio, Rufus, M. Pompo'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: