previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. postero die libera corpora dictator sub corona uendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem arbitrii sui reiecisset, [2] nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant. [3] cum iam humanae opes egestae a Ueiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. [4] namque delecti ex omni exercitu iuuenes, pure lautis corporibus, candida ueste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi templum iniere, [5] primo religiose admouentes manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non esset solitus. dein cum quidam, seu spiritu diuino tactus seu iuuenali ioco, 'uisne Romam ire, Iuno?' dixisset, adnuisse ceteri deam conclamauerunt. [6] inde fabulae adiectum est uocem quoque dicentis uelle auditam; motam certe sede sua parui molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, [7] integramque in Auentinum aeternam sedem suam quo uota Romani dictatoris uocauerant perlatam, ubi templum ei postea idem qui uouerat Camillus dedicauit. [8] hic Ueiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam uel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non ui expugnata est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Deorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Juno
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: