previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. [2] Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. [3] ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. [4] Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant. [5] ea largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? [6] urbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant. [7] [p. 5038]quin illa quoque actio mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Ueios. [8] ceterum partem plebis, partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. [9] aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; [10] quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? uictamne ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Ueiis quam incolumibus fuerit? postremo se relinqui a ciuibus in patria posse: [11] ut relinquant patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. Siciniumis enim ex tribunis plebis rogationis eius lator eratconditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae;

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: