previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: [2] 'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; [3] et cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor. [4] an est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? [5] quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse? [6] sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur. [7] utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum militantium aduersarii estis an causam agitis? nisi forte hoc dicitis: 'quidquid patres faciunt displicet, siue illud [8] [p. 5005]pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. [9] quanto tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? [10] quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VI´NEA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: