previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur. [2] creati consules L. Ualerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator uouerat Ueienti bello. [3] eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. [4] bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio quod perseuerantior cedentes <insequi> [in fuga] fuit, triumphus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est. [5] [p. 5049]eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis indictum. [6] C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; [7] nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur;—consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renouari auspicia. [8] itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Ualerium Potitum interregem prodidit. [9] ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: