previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. 'si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; [2] [p. 21017]sed cum ille aut uestra aut sua culpa manserit apud hostemsua, si metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera referentibusego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni. [3] uestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. [4] postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. [5] cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. [6] urbem uobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri: [7] corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. [8] haec uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; [9] sed uel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alorcus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONQUISITO´RES
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: