previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. 'si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud uos; [2] quid enim adhortari referret aut eos equites qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro uictoria habui? [3] nunc quia ille exercitus, Hispaniae prouinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere senatus populusque Romanus uoluit, [4] ego, ut consulem ducem aduersus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud nouos milites pauca uerba facienda sunt. [5] [p. 21052]ne genus belli neue hostem ignoretis, cum iis est uobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello uicistis, a quibus stipendium per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. [6] erit igitur in hoc certamine is uobis illisque animus qui uictoribus et uictis esse solet. nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam supersint; [7] nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse. [8] at enim pauci quidem sunt sed uigentes animis corporibusque, quorum robora ac uires uix sustinere uis ulla possit. [9] effigies immo, umbrae hominum, fame, frigore, inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, niue rigentes nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. [10] cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac nihil magis uereor quam ne cui, uos cum pugnaueritis, Alpes uicisse Hannibalem uideantur. [11] [p. 21053]sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos uiolati sumus, commissum ac profligatum conficere.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: