previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

55. Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit. [2] Baliares locat ante signa <ac> leuem armaturam, octo ferme milia hominum, dein grauiorem armis peditem, quod uirium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem diuersos elephantos statuit. [3] consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato reuocatos circumdedit peditibus. [4] duodeuiginti milia Romani erant, socium nominis Latini uiginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. iis copiis concursum est. proelium a Baliaribus ortum est; [5] quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. [6] [p. 21073]nam cum uix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. [7] ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non uisu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant. [8] pedestris pugna par animis magis quam uiribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; [9] sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. [10] tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium aduersus elephantos. [11] eos uelites ad id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et insecuti auersos sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt, fodiebant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Longus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cenomani
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BALEA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CENOMANI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: