previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti obuiam eundum esse patres censerent. [2] [p. 22018]decretum ut ab Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum uideretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. [3] Fabius duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conueniendum edixit. [4] edictoque proposito ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia esset, [5] ipse uia Flaminia profectus obuiam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, <substitit> uiatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem ueniret. [6] qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud ciues sociosque uetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. [7] itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac naualibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. [8] [p. 22019]magna uis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba iurauerant. [9] ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naues impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tibur
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consul
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cosanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flaminia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, COSA (Ansedonia) Etruria, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIA´TOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA FLAMINIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: