previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum edixerat nouis militibus, uenit. [2] inde Praeneste ac transuersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. [3] quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. [4] sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans quidem uictos tandem illos Martios animos Romanis, debellatumque et concessum propalam de uirtute ac gloria esse, in castra rediit; [5] [p. 22020]ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. [6] et prudentiam quidem [non uim] dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum mouendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit, [7] et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu uiae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. [8] Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste interuallo ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; [9] equitum leuisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; [10] [p. 22021] neque uniuerso periculo summa rerum committebatur et parua momenta leuium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut uirtutis aut fortunae paenitere suae. [11] sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus, [12] primo inter paucos, dein propalam in uolgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens uicina uirtutibus uitia, compellabat, premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus creuit, sese extollebat.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: