previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneuentanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria Romanum ducem, si forte accensum tot indignitatibus [cladibus] sociorum detrahere ad aequum certamen possit. [2] inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. [3] [p. 22022]hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admouisset Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campaniam ex Samnio peteret mouerunt. [4] monitos etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. [5] ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum; [6] sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum <locutione os, Casilinum> pro Casino dux ut acciperet, fecit, auersusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. [7] ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, uocatum ducem percontatur ubi terrarum esset. [8] cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error et Casinum longe inde alia regione esse; [9] uirgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea peruenit. [10] ingentem cladem, fugam [tamen] terroremque latius Numidae fecerunt; [11] [p. 22023]nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimouit, uidelicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum uinculum fidei est, melioribus parere.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nomen.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stellates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allifanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aquae calidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beneventanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calenus ager
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casini et Casilini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hirpini
    • Harper's, Crux
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRUX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLI´FAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALERNUS AGER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HIRPI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STELLA´TIS CAMPUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELE´SIA
    • Smith's Bio, Maharbal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: