previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. ut uero, <post>quam ad Uolturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager uillaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa; [2] †quidam fuerantenim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. [3] ut uero in extrema iuga Massici montis uentum est <et> hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, 'spectatum huc' inquit Minucius, 'ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia uenimus? [4] [p. 22024]nec, si nullius alterius nos ne ciuium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, [5] quam nunc non uicinus Samnis urit sed Poenus aduena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? [6] tantum pro. degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per] oram illi [suam] Punicas uagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam uideamus? [7] qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem laeti spectamus. [8] fumus ex incendiis uillarum agrorumque in oculos atque ora uenit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum inuocantium opem; nos hic pecorum modo per aestiuos saltus deuiasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus siluisque. [9] si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem uoluisset, quo hic nouus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, [10] quam uereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens seruauerint maiores nostri. [11] [p. 22025]sed uir ac uere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Ueios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. quid? [12] post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo uictorem hostem depulsum ab Romanis ceruicibus iugum superbo Samniti imposuit? [13] modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas uictoriam dedit, quod postero die quam hostem uidit classem grauem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit? [14] stultitia est sedendo aut uotis debellari credere posse. arma capias oportet et descendas in aequum et uir cum uiro congrediaris. audendo atque agendo res Romana creuit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta uocant.' [15] haec uelut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia euoluebantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio duci praelaturos.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Minucius Rufus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Busta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Italia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: