previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [p. 22054] consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, <quod reli>- quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. [2] frumentatum exeunti Hannibali diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, [3] non ueniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent. [4] cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam uenere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut dicerent: [5] scire sese populi <Romani> aerarium bello exhauriri et, cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe Romana atque imperio geratur, [6] aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuuare populum Romanum. [7] [p. 22055]si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, [8] dignosque iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque acciperent. [9] legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: