Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat,
[2]
et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher,
[3]
qui proxime aedilis fuerat, omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est.
[4]
[p. 22085]quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis uiri filius, nequiquam eos perditam spem fouere; desperatam comploratamque rem esse publicam;
[5]
nobiles iuuenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, mare ac naues spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant.
[6]
quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam nouum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium aduocandum de eo censerent, negat consilii rem esse [Scipio] iuuenis, fatalis dux huiusce belli:
[7]
audendum atque agendum, non consultandum ait in tanto malo esse. irent secum extemplo armati qui rem publicam saluam uellent;
[8]
nulla uerius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse.
[9]
pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli et, cum concilium ibi iuuenum de quibus allatum erat inuenisset, stricto super capita consultantium gladio,
[10]
'ex mei animi sententia' inquit, 'ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium ciuem Romanum deserere patiar;
[11]
si sciens fallo, tum me, Iuppiter optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo leto adficias.
[12]
in haec uerba, L. Caecili, iures postulo, ceterique qui adestis. qui non iurauerit in se hunc gladium strictum esse sciat.'
[13]
haud secus pauidi quam si uictorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.