Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
quid enim aliud quam admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo seruaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Uenusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar.