previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, [2] quod nunquam antea factum esset, probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam uim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium. quae immoderata fors, tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum; [3] nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent; [4] transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus uideretur. [5] [p. 23037]recitato uetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat; [6] tum legit qui aediles, tribuni plebis, quaestoresue fuerant; tum ex iis qui <non> magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut ciuicam coronam accepissent. [7] ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicauit priuatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, [8] turbaeque se immiscuit priuatas agentium res, tempus hoc sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque eum domum deduxerunt. [9] consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu ne comitiorum causa in urbe retineretur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magister
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quaestores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Flaminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fabius Buteo
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPO´LIA
    • Smith's Bio, Bu'teo
    • Smith's Bio, Papus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: