previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. [2] praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. [3] pugnatum primo in tenebris angustisque uiis est. cum Romani non uias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne ac uolnerari possent, [4] [p. 24075]cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus Romanis quid sibi uellent Arpini, [5] quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici aduersus ueteres socios Romanos bellum gererent et uectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, [6] Arpinis purgantibus ignaros omnium se uenum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. [7] initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis aduersus Carthaginiensem arma uerterunt. [8] Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. [9] Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam uenerunt: [10] Arpi sine clade ullius praeterquam unius ueteris proditoris, noui perfugae, restituti ad Romanos. [11] Hispanis duplicia cibaria dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, ad castra Romana, quae super Suessulam erant, uenerunt; [12] stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum praetore uelle. [13] [p. 24076]Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audiuitnihil autem aliud petebant quam ut, Capua recepta bona sibi restituerentur—, in fidem omnes accepti. [14] et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum. [15] Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque uico et templis Fortunae ac matris Matutae; [16] et extra portam late uagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendiari?
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequimaelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmentalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Incendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iugarius
    • Harper's, Duplarii
    • Harper's, Spes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUPLA´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATERNITUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Calati'nus, A. Ati'lius
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Spes
    • Smith's Bio, Tudita'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: