previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fuluius erat. quo ubi allatum est hostes aduentare, prope est factum ut iniussu praetoris signis conuolsis in aciem exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi uellent facturos. [2] nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, [3] institisse duci ad arma uocantes sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in uillis circa uepribusque et siluis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris exsisterent, [4] et Magonem ac duo ferme milia equitum qua fugam inclinaturam credebat omnia itinera insidere iubet. his nocte praeparatis, prima luce in aciem copias educit; [5] nec Fuluius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. [6] prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies. [7] [p. 25038]clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac uirium esse et quacumque impetum fecissent hostes perrupturos, nihil quod salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat. [8] et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. [9] dux stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos uidet, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; [10] cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumuenta acies eo usque est caesa ut ex duodeuiginti milibus hominum duo milia haud amplius euaserint. castris hostes potiti sunt.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: