previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab nouo hoste urgebat. [2] Masinissa erat iuuenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. [3] is tum cum equitatu Numidarum et aduenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, [4] [p. 25058]ut non uagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed ipsis obequitaret castris inuectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret. [5] noctibus quoque saepe incursu repentino in portis ualloque trepidatum est nec aut locus aut tempus ullum uacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, [6] compulsique intra uallum adempto rerum omnium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum aduentare fama erat, Poenis coniunxisset, [7] dux cautus et prouidens Scipio uictus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obuiam iret et quocumque occurrisset loco proelium consereret. [8] relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obuiis hostibus manus conseruit. [9] agmina magis quam acies pugnabant; superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, [10] <et> contracto aduersus Numidas certamine nouo tertius insuper aduenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam pugnantes; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos in quem potissimum hostem quamue in partem conferti eruptionem facerent. [11] pugnanti hortantique imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem uidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse. [12] [p. 25059]ea peruagata passim uox, ut et hostes haud dubie pro uictoribus et Romani pro uictis essent, fecit. [13] fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est; ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leuiumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantiumque equos uelocitate peditum uix poterant caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt; [14] nec superfuisset quisquam ni praecipiti iam ad uesperum die nox interuenisset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: