previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione aduocata ita disseruit: [2] [p. 25065]'uel mea erga imperatores nostros uiuos mortuosque pietas uel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuiuis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio uestro, ita re ipsa graue ac sollicitum esse. [3] quo enim tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, uix ita compos mei essem ut aliqua solacia inuenire aegro animo possem, cogor uestram omnium uicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. [4] et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conseruare possim cogitandum est, auertere animum ab adsiduo maerore licet. [5] praesto est enim acerba memoria et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, [6] neu se neu inuictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones uestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, [7] ut imperiis uiuorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. [8] uos quoque uelim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam exstinctos prosequiuiuunt uigentque fama rerum gestarumsed, quotienscumque occurret memoria illorum, uelut si adhortantes signumque dantes uideatis eos, ita proelia inire. [9] nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque uestris memorabile illud edidit proelium, [10] quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus exstinctum esse nomen Romanum et, cuius populi uis atque uirtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saeuitia fortunae emersurum esse. [11] [p. 25066] nunc, quia tantum ausi estis sponte uestra, experiri libet quantum audeatis duce uestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse uobis turbatum hostem, frangere audaciam uestram sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem uolui, [12] ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo. [13] a uobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. [14] et ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas. [15] nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod difficillimum uidetur facilius erit. tertia uigilia noctis silenti agmine ducam uos. [16] exploratum habeo non uigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. [17] tum inter torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur a qua uos hesterno die reuocatos aegre ferebatis. [18] scio audax uideri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praeteruolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras. [19] [p. 25067]unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est,—et iam temptastis uestras atque illorum uires: [20] si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes copiae conueniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? [21] ut diuidendo copias periere duces nostri, ita separatim ac diuisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi uia nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem exspectemus. [22] ite, deis bene iuuantibus, corpora curate, ut integri uigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo uestra tutati estis.' [23] laeti et audiere ab nouo duce nouum consilium et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Smith's Bio, Fonteius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: