previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum uictoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique uictis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. [2] instruenti exercitum decem effusis equis aduolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, [3] dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum uideant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem praestitit. [4] itaque et Romanis creuit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab equite hostem esse quem maxime timuerant, [5] et territi hostes, praeterquam quod maxima parte uirium suarum non iuuabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. [6] itaque haud magni certaminis fuit; primus clamor atque impetus rem decreuit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos uiderunt, [7] [p. 25072]fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes uiderunt, ipsi metu obsidionis passim in ciuitates proximas dilapsi. multa milia hominum caesa; capta <sex milia> et octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; uictor inde Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat; [8] itaque senatus Romae decreuit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret, [9] dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita uideretur, ad magistratus subrogandos Romam ueniret. [10] litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fuluius ad Capuam maneret. [11] consules Claudius creauit Cn. Fuluium Centumalum et P. Sulpicium Serui filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. [12] praetores deinde creati <L. Cornelius Lentulus M.> Cornelius Cethegus C. Sulpicius <C. Calpurnius> Piso. [13] Pisoni iurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia Lentulo Sardinia euenit. consulibus prorogatum in annum imperium est.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (25):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: