previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat. [2] sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam; [3] Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus uigilem laniauerat. [4] haec procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus uisum pluere. [5] liberatas religione mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. [6] [p. 27081]id uero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiecerunt. [7] decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae; [8] prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque diuam placandam esse, [9] aedilium curulium edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; [10] inde donum peluis aurea facta lataque in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. [11] confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decemuiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; [12] tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; [13] uirginum ordinem sequebantur decemuiri coronati laurea praetextatique. [14] a porta Iugario uico in forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes incesserunt. [15] [p. 27082]inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (55 total)
  • Cross-references to this page (39):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maricae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menturnensibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelvis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Publicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrifisia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Simulacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tuscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Androgyni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armilustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velabrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Virgines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clivus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frusino
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iugarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Harper's, Armilustrium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARMILUS´TRIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HARU´SPICES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Androni'cus, Li'vius
    • Smith's Bio, Juno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: