Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti uirgultis tegebant colles.
[2]
ibi in caua ualle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet; interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes uenerunt;
[3]
tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam uadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum aduehitur.
[4]
[p. 28003]erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem—et id ferme roboris erat—in prima acie locat: ceteros leuem armaturam in subsidiis posuit.
[5]
cum ita instructos educeret e castris, uixdum in egressos uallo [eos] Romani pila coniecerunt.
[6]
subsidunt Hispani aduersus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est.
[7]
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, uelocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis,
[8]
nisi quod angustiae et internata uirgulta ordines dirimebant et singuli binique uelut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
[9]
quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos uelut uinctos praebebat;
[10]
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis leuis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio uenerant, perculsi caedebantur.
[11]
duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis uix inito proelio cum Magone effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi iam profligato proelio aduenerant uiuus capitur.
[12]
[p. 28004]Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod ueterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam prouinciam ad Hasdrubalem peruenerunt: Celtiberi nouus miles in proximas dilapsi siluas inde domos diffugerunt.
[13]
peropportuna uictoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
[14]
itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam aduersus Hasdrubalem pergit.
[15]
Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit.
[16]
ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim in ciuitates diuisit ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

