previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad uota soluenda dis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique parauerat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, seruorum de catasta ac liberorum qui uenalem sanguinem habent: [2] uoluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. [3] nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti uirtutis ostendendum, [4] alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen ut prouocarent prouocatique haud abnuerent traxit; [5] [p. 28043]quidam quas disceptando controuersias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut uictorem res sequeretur, ferro decreuerunt. [6] neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu ciuitatis quam Ibem uocabant ambigentes ferro se certaturos professi sunt. [7] Corbis maior erat aetate: Orsuae pater princeps proxime fuerat a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. [8] cum uerbis disceptare Scipio uellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumue quam Martem se iudicem habituros esse. [9] robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. [10] maior usu armorum et astu facile stolidas uires minoris superauit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia prouinciali et castrensi apparatu.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanistae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orsua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corbis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funebres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladiatorea
    • Harper's, Gladiatōres
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO NOVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IBES
    • Smith's Bio, Corbis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: