Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro uertit iter.
[2]
[p. 28005]ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis;
[3]
ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.
[4]
Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum.
[5]
ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret.
[6]
prima pars cum adorta †oppugnare est,† atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat;
[7]
etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.
[8]
[p. 28006]quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus.
[9]
quae res tantum pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret.
[10]
timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur;
[11]
itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret.
[12]
id utrum parum ex interuallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi;
[13]
eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato equo pergebat.
[14]
[p. 28007]additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.
[15]
Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas;
[16]
ceteris traditum oppidum, suae redditae res. cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

