Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt.
[2]
Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset,
[3]
quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit;
[4]
dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit.
[5]
eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt.
[6]
[p. 28008]repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naues—occurrit; septemdecim naues ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata classis.
[7]
terra marique uictor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam subuecti.

