previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inueteratae prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime <cum> mouisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: [2] 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtractationem suspectam esse; [3] cuius ego rei non tam ipse ausim tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis an rei, haud sane purgata est. [4] sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum inuidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. [5] sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. [6] maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris uiris comparent. [7] [p. 28088]equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum uelle sedbona uenia tua dixerim—, si possim, etiam exsuperare. [8] illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem euadere ciuem; id enim non eorum modo quibus inuiderimus sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum est. [9] 'commemorauit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus uicem uideretur sollicitus. [10] unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, [11] cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? [12] utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? [13] an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? [14] [p. 28089]an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, [15] post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit, [16] eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extolluntur. 'negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. [17] M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. [18] si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? [19] nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius uirtute tantum momenti esse. [20] at etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. [21] [p. 28090]cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare uacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam auertisse eo bellum unde uenerat refers?

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (9 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agathocles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Xanthippo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeca
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: