previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [p. 29044] ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et ab eo Regium ui retractum tradunt: [2] alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent. [3] ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu traditi in custodiam Reginis sunt. praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere; [4] omnem enim sacram pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. [5] tum uocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum graui edicto si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset: Locrensibus se permittere ut quod sui quisque cognosset prenderet, si quid non compareret repeteret; [6] ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non leui defuncturum poena qui non restituisset. [7] [p. 29045]Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumue quem accusare uellet, Regium se sequeretur: [8] si de P. Scipione publice queri uellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut uoluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano gratias egerunt: [9] se ad Pleminium accusandum ituros: Scipionem, quamquam parum iniuriis ciuitatis suae doluerit, eum esse uirum quem amicum sibi quam inimicum malint esse; [10] pro certo se habere neque iussu neque uoluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium [aut] sibi parum creditum, [11] aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad uindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi. [12] Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnauerunt atque in catenis Romam miserunt. [13] [p. 29046]ipsi ad Scipionem profecti sunt ut ea quoque quae uolgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: