previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque cum speculis per omnia promunturia positis percontantes pauentesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, [2] haud paruum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant. [3] erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal conuenerunt, sed mentio quoque incohata adfinitatis ut rex duceret filiam Hasdrubalis. [4] ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendumiam enim et nubilis erat uirgoprofectus Hasdrubal ut accensum cupiditateet sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in ueneremsensit, uirginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias; [5] [p. 29049]et inter aliam gratulationem ut publicum quoque foedus priuato adiceretur societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur. [6] ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam uana et mutabilia barbarorum ingenia essent, ueritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, paruum uinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; [7] [8] se et nuptiis ciuis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem uiderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, [9] sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa abnuentem alteram societatem sequi necesse sit: [10] si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoueat, sibi necessarium fore et pro terra Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: