previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. tum a Mandonio euocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. [2] quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes quorum plerique in acie cecidissent conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese, responsum est in deditionem ita accipi eos si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent uiuos; [3] si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium. [4] ibi Mandonius ceterique principes comprehensi et traditi ad supplicium. [5] [p. 29008]Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti. [6] ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror uersus. [7] C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque in auxilium nauales duxit. [8] omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti compleuere classem Romanam Scipionemque imperatoremet fama fuerat iam in Siciliam transgressumaduenisse. [9] nec quot naues uidissent nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pauorque, dein maestitia animos incessit: [10] tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent uictores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut ui aut uoluntate in deditionem accepissent, [11] [p. 29009]ii uerso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis uisuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. [12] illis Romanam plebem, illis Latium iuuentutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem: [13] suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. [14] iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. [15] nec Magonem ex Gallia mouere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et uiribus.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Manlius Acidinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mandonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Afri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ausetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Lentulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispam
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SAGUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´FRICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HISPA´NIA
    • Smith's Bio, Acidi'nus
    • Smith's Bio, Indi'bilis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: